PLANIPES

PLANIPES
PLANIPES
mimus fuit pedarius, Ut enim opponebantur, Senator Curulis et pedarius: ita Minus, qui in Orchestram ingrediebatur, et is, qui Planipes dictus; quia non in Orchestra ageret, sed in plano et humili loco, unde ei id nomen. Verius hoc, quam quod Diomedes scripsit, l. 3. cap. de Poem. gener. Mimos omnes Planipedas frisse dictos, quia planis pedibus, h. e. nudis, intrarent in proscenium. Aliud enim plani pedes, aliud nudi. Atque ex his satis liquet, Gazam, cum avem otum κόβαλον vel κώβαλον Hesychio ac Suidae, avem parasitam Plinio, βωμολόχον et κόλακα Aristophani, Equit. μιμητὴν seu alitem imitatritem Aristoteli, Histor. Animal. l. 8. c. 12. appellatam, Planipedem dixit, attendiffe ad Mimos in Orchestra saltantes, vel etiam Planipedes saltantes in pedio. Quare et aliter eas mox ait ἀντορχεῖςθαι, i. e. saltantes imitari: quod fortasse non incommode reddas redamtruare, secundûm illud Lucilli de Saliis.
Praesul ut amtruat, inde et vulgu' redamtruat ollî.
Valde igitur ratio fugit Aldrovandum, quando Planipes, ut Gaza reddit vocem μιμητὴς, apud Aristotelem, loc. cit. de Oto loquentem, accepit, quomodo anas, anser, olor, dicuntur Planipedes, seu Graece ςτεγανόποδες; quia membrana illis pedum digitos ςτέγει, nec aquam sinit perfluere. Haec Gerh. Ioh. Vossius, de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 83. Salmas. vero Diomedi astipluatur et Mimos sic dictos ait quibusdam, quod planis pedibus agerent, i. e. non soccati, ut Coimici, nec cothernati, ut Tragici auctores: Aliis ab humilitate argumenti et personarum vilitate. Certe mimi centunculis amicti. Appuleius; Num ex eo argumentarêre, uti me consuêsse Tragoedi syrmate, histrionis crocotâ, mimi centunculô. Unde mimica vilitas in proverbium abiit. At Planipedes a Fabulonibus, h. e. fabularum actoribus, erudite distinguit Macrob. l. 2. c. 1. Haec nobis literata laetitia et docta cavillatie vicem planipedis aut fabulonis impudica et praetextata verba
iacientis, ad puderem ac modestiam verus imitata. Licêt enim Fabula nomen generale sit, proprie tamen mimus differt a fabula seu dramate. Fabula namque est comprehensio rei gestae seu quasi gestae, cum quadam oeconomia narrationis, explicatis quae implicata sunt, ad certum exitum tendens, laetio rem, ut comoedia, tristiorem, ut Tragoedia. At Mimus nec λύςιν habet plerumque nec exitum. Cicero spro Caelio, Mimi ergo est iam exitus, non fabulae: in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, deinde scabelle concrepant, aulaeum tollitur. Ut alia, quibus differunt, plura omittam. Sed et in imitando diversitas. In coetero fabularum genere, certus erat modus imitandi et honesti decorique habebatur ratio; Planipes quodcumque et quomodocumque imitaretur, suas partes agebat: sicque Mimus proprie erat vel turpis turpior imitatio. Unde ἐθελοντὰς eos, Thebani, alii αὐτοκαβδάλους, Itali φλύακας, vocabant. Vide Salmas. ad Solin. p. 109. et supra ubi de Mimis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Planĭpes — Planĭpes, auf dem römischen Theater Mime, welcher, während auf der Scene von Schauspielern gespielt wurde, in der Orchestra mit einem Mantel umhängt u. barfuß seine Possen machte u. tanzte …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Myrceugenia planipes — Scientific classification Kingdom: Plantae (unranked): Angiosperms (unranked): Eudicots …   Wikipedia

  • Sagittaria planipes Fernald — Symbol SALA2 Synonym Symbol SAPL5 Botanical Family Alismataceae …   Scientific plant list

  • Euonymus sachalinensis — (=planipes) Benved, storfrugtet …   Danske encyklopædi

  • Бересклет плоскочерешковый — Общий вид дерева …   Википедия

  • Бересклет сахалинский — Общий вид растения …   Википедия

  • Бересклет — ? Бересклет …   Википедия

  • Valdivian temperate rain forests — The Valdivian temperate rain forests are a temperate broadleaf and mixed forest ecoregion located on the west coast of southern South America, lying mostly in Chile and extending into a small part of Argentina. It part of the Neotropic ecozone.… …   Wikipedia

  • Myrceugenia — Scientific classification Kingdom: Plantae (unranked): Angiosperms (unranked): Eudicots …   Wikipedia

  • List of Eucalyptus species — This is an alphabetical list of 734 Eucalyptus species and 3 hybrids. Hybrids are listed under the letter x (e.g., Eucalyptus x bennettiae). Contents 1 List 1.1 A 1.2 B 1.3 C …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”